Paragrafi da 31 a 35 - Studentville

Paragrafi da 31 a 35

Paragrafo 31
Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum esset praemissis confestim clam cohortibus ne qua suspicio moueretur et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam qua ludum gladiatorium erat aedificaturus considerauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti dedit. dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset uia diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus euasit. consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen qui prouinciae eius finis erat paulum constitit ac reputans quantum moliretur conuersus ad proximos: ‘etiam nunc’ inquit ‘regredi possumus; quod si ponticulum transierimus omnia armis agenda erunt.’

Paragrafo 33
Iacta alea est’ inquit. atque ita traiecto exercitu adhibitis tribunis plebis qui pulsi superuenerant pro contione fidem militum flens ac ueste a pectore discissa inuocauit. existimatur etiam equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus per quos dignitatem suam defensurus esset anulum quoque aequo animo detracturum sibi extrema contio cui facilius erat uidere contionantem quam audire pro dicto accepit quod uisu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.

Paragrafo 34
Ordo et summa rerum quas deinceps gessit sic se habent. Picenum Vmbriam Etruriam occupauit et Lucio Domitio qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit quo consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi. hos frustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter conuertit appellatisque de re publica patribus ualidissimas Pompei copias quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant inuasit professus ante inter suos ire se ad exercitum sine duce et inde reuersurum ad ducem sine exercitu. et quanquam obsidione Massiliae quae sibi in itinere portas clauserat summaque frumentariae rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.

Paragrafo 35
Hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium per quattuor paene menses maximis obsessum operibus ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam persecutus ut occisum deprehendit cum Ptolemaeo rege a quo sibi quoque insidias tendi uidebat bellum sane difficillimum gessit neque loco neque tempore aequo sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis inops ipse omnium rerum atque inparatus. regnum Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit ueritus prouinciam facere ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerum materia esset. ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem intra quintum quam adfuerat diem quattuor quibus in conspectum uenit horis una profligauit acie; crebro commemorans Pompei felicitatem cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset. dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit Pompei liberos in Hispania.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti