Paragrafo 36
Auctor et aliarum rerum fuit in quis: ne acta senatus publicarentur ne magistratus deposito honore statim in provincias mitterentur ut proconsulibus ad mulos et tabernacula quae publice locari solebant certa pecunia constitueretur ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresve transiret ut centumviralem hastam quam quaesturam Tluncti consuerant cogere decemviri cogerent.
Paragrafo 37
Quoque plures partem administrandae rei p. caperent nova officia excogitavit: curam operum publicorum viarum aquarum alvei Tiberis frumenti populo dividundi praefecturam urbis triumviratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum quotiensque opus esset. Censores creari desitos longo intervallo creavit. Numerum praetorum auxit. Exegit etiam ut quotiens consulatus sibi daretur binos pro singulis collegas haberet nec optinuit reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui quod honorem eum non solus sed cum altero gereret.
Paragrafo 38
Nec parcior in bellica virtute honoranda super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curavit. Liberis senatorum quo celerius rei p. assuescerent protinus a virili toga latum clavum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum sed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui expers castrorum esset binos plerumque laticlavios praeposuit singulis alis. Equitum turmas frequenter recognovit post longam intercapedinem reducto more travectionis. Sed neque detrahi quemquam in travehendo ab accusatore passus est quod fieri solebat et senio vel aliqua corporis labe insignibus permisit praemisso in ordine equo ad respondendum quotiens citarentur pedibus venire; mox reddendi equi gratiam fecit eis qui maiores annorum quinque et triginta retinere eum nollent.
Paragrafo 39
Impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem vitae reddere coegit atque ex improbatis alios poena alios ignominia notavit plures admonitione sed varia. Lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium quos taciti et ibidem statim legerent; notavitque aliquos quod pecunias levioribus usuris mutuati graviore faenore collocassent.
Paragrafo 40
Ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores ex equitibus R. creavit ita ut potestate transacta in utro vellent ordine manerent. Cum autem plerique equitum attrito bellis civilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis pronuntiavit non teneri ea quibus ipsis parentibusve equester census umquam fuisset. Populi recensum vicatim egit ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis avocaretur ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinavit; sed desideranti consuetudinem veterem concessit rursus ut sui cuiusque mensis acciperet. Comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito ambitu Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum ne quid a quoquam candidato desiderarent singula milia nummum a se dividebat. Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servare populum et civitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modum termi navit. Tiberio pro cliente Graeco petenti rescripsit non aliter se daturum quam si praesens sibi persuasisset quam iustas petendi causas haberet; et Liviae pro quodam tributario Gallo roganti civitatem negavit immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid quam civitatis Romanae vulgari honorem. Servos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta removisse cum et de numero et de condicione ac differentia eorum qui manumitterentur curiose cavisset hoc quoque adiecit ne vinctus umquam tortusve quis ullo libertatis genere civitatem adipisceretur Etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuit ac visa quondam pro contione pullatorum turba indignabundus et clamitans: “en Romanos rerum dominos gentemque togatam!” negotium aedilibus dedit ne quem posthac paterentur in Foro circave nisi positis lacernis togatum consistere.
- Latino
- Divus Augustus
- Svetonio