Divus Augustus Paragrafi da 51 a 55: versione svolta - StudentVille

Paragrafi da 51 a 55

Paragrafo 51
Clementiae civilitatisque eius multa et magna documenta sunt. Ne enumerem quot et quos diversarum partium venia et incolumitate donatos principem etiam in civitate locum tenere passus sit: Iunium Novatum et Cassium Patavinum e plebe homines alterum pecunia alterum levi exilio punire satis habuit cum ille Agrippae iuvenis nomine asperrimam de se epistulam in vulgus edidisset hic convivio pleno proclamasset neque votum sibi neque animum deesse confodiendi eum. Quadam vero cognitione cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina vel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret conversus ad accusatorem commotoque similis: “Velim” inquit “hoc mihi probes; faciam sciat Aelianus et me linguam habere plura enim de eo loquar”; nec quicquam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio quoque de eadem re sed violentius apud se per epistulam conquerenti ita rescripsit: “Aetati tuae mi Tiberi noli in hac re indulgere et nimium indignari quemquam esse qui de me male loquatur; satis est enim si hoc habemus ne quis nobis male facere possit.”

Paragrafo 52
Templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere in nulla tamen provincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi positas conflavit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicavit. Dictaturam magna vi offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.

Paragrafo 53
Domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: “O dominum aequum et bonum!” et universi quasi de ipso dictum exsultantes comprobassent et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die gravissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne a Liberis quidem aut nepotibus suis vel serio vel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Non temere urbe oppidove ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi vespera aut noctu ne quem officii causa inquietaret. In consulatu pedibus fere extra consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. Promiscuis salutationibus admittebat et plebem tanta comitate adeuntium desideria excipiens ut quendam ioco corripuerit quod sic sibi libellum porrigere dubitaret “quasi elephanto stipem.” Die senatus numquam patres nisi in curia salutavit et quidem sedentis ac nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus valere dicebat. Officia cum multis mutuo exercuit nec prius dies cuiusque sollemnes frequentare desiit quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die vexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem sed captum repente oculis et ob id inedia mori destinantem praesens consolando revocavit ad vitam.

Paragrafo 54
In senatu verba facienti dictum est: “Non intellexi” et ab alio: “Contra dicerem tibi si locum haberem.” Interdum ob immodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius Labeo senatus lectione cum vir virum legeret M. Lepidum hostem olim eius et tunc exsulantem legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores suum quemque iudicium habere respondit. Nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.

Paragrafo 55
Etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expavit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit cognoscendum posthac de iis qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti