Divus Iulius Paragrafi da 51 a 55: versione tradotta - StudentVille

Paragrafi da 51 a 55

Paragrafo 51
Ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum: urbani seruate uxores: moechum caluom adducimus. aurum in Gallia effutuisti hic sumpsisti mutuum.

Paragrafo 52
Dilexit et reginas inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem cui maritoque eius plurima et immensa tribuit ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram cum qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit nisi exercitus sequi recusasset quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est. quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmauit quae scire C. Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius quasi plane defensione ac patrocinio res egeret librum edidit non esse Caesaris filium quem Cleopatra dicat. Heluius Cinna tr. pl. plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret. at ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulierem appellat.

Paragrafo 53
Vini parcissimum ne inimici quidem negauerunt. Marci Catonis est: unum ex omnibus Caesarem ad euertendam rem publicam sobrium accessisse. nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.

Paragrafo 54
Abstinentiam neque in imperiis neque in magistratibus praestitit. ut enim quidam monumentis suis testati sunt in Hispania pro consule et a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida quanquam nec imperata detrectarent et aduenienti portas patefacerent diripuit hostiliter. in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum; unde factum ut auro abundaret ternisque milibus nummum in libras promercale per Italiam prouinciasque diuenderet. in primo consulatu tria milia pondo auri furatus e Capitolio tantundem inaurati aeris reposuit. societates ac regna pretio dedit ut qui uni Ptolemaeo prope sex milia talentorum suo Pompeique nomine abstulerit. postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.

Paragrafo 55
Eloquentia militarique re aut aequauit praestantissimorum gloriam aut excessit. post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est. certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se uidere cui debeat Caesar cedere aitque eum elegantem splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere; et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: ‘quid? oratorem quem huic antepones eorum qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis uerbis aut ornatior aut elegantior?’ genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur cuius etiam ex oratione quae inscribitur ‘pro Sardis’ ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam. pronuntiasse autem dicitur uoce acuta ardenti motu gestuque non sine uenustate. orationes aliquas reliquit inter quas temere quaedam feruntur. ‘pro Quinto Metello’ non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis quam ab ipso editam; nam in quibusdam exemplaribus inuenio ne inscriptam quidem ‘pro Metello’ sed ‘quam scripsit Metello’ cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque aduersus communium obtrectatorum criminationes purgantis. ‘apud milites’ quoque ‘in Hispania’ idem Augustus uix ipsius putat quae tamen duplex fertur: una quasi priore habita proelio altera posteriore quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti