Paragrafi da 6 a 10 - Studentville

Paragrafi da 6 a 10

Paragrafo 6
Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris. et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic refert: ‘Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges quo nomine fuit mater; a Venere Iulii cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum qui plurimum inter homines pollent et caerimonia deorum quorum ipsi in potestate sunt reges.’ In Corneliae autem locum Pompeiam duxit Quinti Pompei filiam L. Sullae neptem; cum qua deinde diuortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio quem inter publicas caerimonias penetrasse ad eam muliebri ueste tam constans fama erat ut senatus quaestionem de pollutis sacris decreuerit.

Paragrafo 7
Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu pr(aetoris) iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate qua iam Alexander orbem terrarum subegisset missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe. etiam confusum eum somnio proximae noctis + nam uisus erat per quietem stuprum matri intulisse + coiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes quando mater quam subiectam sibi uidisset non alia esset quam terra quae omnium parens haberetur.

Paragrafo 8
Decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit et ad audendum aliquid concitasset nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.

Paragrafo 9
Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis ut principio anni senatum adorirentur et trucidatis quos placitum esset dictaturam Crassus inuaderet ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur. meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia Marcus Bibulus in edictis C. Curio pater in orationibus. de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum paenitentia uel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signum quod ab eo dari conuenerat dedisse; conuenisse autem Curio ait ut togam de umero deiceret. idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente cui ob suspicionem urbanae coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque ut simul foris ille ipse Romae ad res nouas consurgerent per Ambranos et Transpadanos; destitutum utriusque consilium morte Pisonis.

Paragrafo 10
Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornauit porticibus ad tempus extructis in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. uenationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit quo factum est ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus euenisse sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris uocaretur ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus sed aliquanto paucioribus quam destinauerat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset cautum est de numero gladiatorum quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti