Paragrafi da 61 a 65 - Studentville

Paragrafi da 61 a 65

Paragrafo 61
Quoniam qualis in imperiis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace belloque re p. fuerit exposui referam nunc interiorem ac familiarem eius vitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuventa usque ad supremum vitae diem. Matrem amisit in primo consulatu sororem Octaviam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. Utrique cum praecipua officia vivae praestitisset etiam defunctae honores maximos tribuit.

Paragrafo 62
Sponsam habuerat adulescens P. Servili ISaurici filiam sed reconciliatus post primam discordiam Antonio expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur privignam eius Claudiam Fulviae ex P. Clodio filiam duxit uxorem vixdum nubilem ac simultate cum Fulvia socru orta dimisit intactam adhuc et virginem. Mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus ex altero etiam matrem. Cum hac quoque divortium fecit “pertaesus” ut scribit “morum perversitatem eius” ac statim Liviam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probavit unice ac perseveranter.

Paragrafo 63
Ex Scribonia Iuliam ex Livia nihil liberorum tulit cum maxime cuperet. Infans qui conceptus erat immaturus est editus. Iuliam primum Marcello Octaviae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso deinde ut is obiit M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore ut sibi genero cederet; nam tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. Hoc quoque defuncto multis ac diu etiam ex equestri ordine circumspectis condicionibus Tiberium privignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam dein Cotisoni Getarum regi quo tempore sibi quoque in vicem filiam regis in matri monium petisset.

Paragrafo 64
Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam neptes duas Iuliam et Agrip pinam. Iuliam L. Paulo censoris filio Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocavit. Gaium et L. adoptavit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admovit et consules designatos circum provincias exercitusque dimisit. Filiam et neptes ita instituit ut etiam lanificio assuefaceret vetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in diurnos commentarios referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit ut L. Vinicio claro decoroque iuveni scripserit quondam parum modeste fecisse eum quod filiam suam Baias salutatum venisset. Nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerum que docuit ac nihil aeque elaboravit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenavit una nisi ut in imo lecto assiderent neque iter fecit nisi ut vehiculo anteirent aut circa adequitarent.

Paragrafo 65
Sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias filiam et neptem omnibus probris contaminatas relegavit; G. et L. in duodeviginti mensium spatio amisit ambos Gaio in Lycia Lucio Massiliae defunctis. Tertium nepotem Agrippam simulque privignum Tiberium adoptavit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam brevi ob ingenium sordidum ac ferox abdicavit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. Nam C. Lucique casu non adeo fractus de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore etiam de necanda deliberavit. Certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio vitam finisset maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. Relegatae usum vini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero servove nisi se consulto permisit et ita ut certior fieret qua is aetate qua statura quo colore esset etiam quibus corporis notis vel cicatricibus. Post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. Nam ut omnino revocaret exorari nullo modo potuit deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus. Ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique vetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem immo in dies amentiorem in insulam transportavit saepsitque insuper custodia militum. Cavit etiam s. c. ut eodem loci in perpetullm contineretur. Atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare etiam solebat: aith ophelon agamos t’emeni agonos t’apolesthai. nec aliter eos appellare quam tris vomicas ac tria carcinomata sua.

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti