Paragrafi da 61 a 65 - Studentville

Paragrafi da 61 a 65

Paragrafo 61
Utebatur autem equo insigni pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis quem natum apud se cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit; cuius etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicauit.

Paragrafo 62
Inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et contortis faucibus conuertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos ut aquilifer[o] moranti se cuspide sit comminatus alius in manu detinentis reliquerit signum.

Paragrafo 63
Non minor illa constantia eius maiora etiam indicia fuerint. post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti uectoria nauicula traiceret L. Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminus tendens ultro ad deditionem hortatus supplicem ad se recepit.

Paragrafo 64
Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibus cum desilisset in mare nando per ducentos passus euasit ad proximam nauem elata laeua ne libelli quos tenebat madefierent paludamentum mordicus trahens ne spolio poteretur hostis.

Paragrafo 65
Militem neque a moribus neque a fortuna probabat sed tantum a uiribus tractabatque pari seueritate atque indulgentia. non enim ubique ac semper sed cum hostis in proximo esset coercebat: tum maxime exactor grauissimus disciplinae ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret sed paratum et intentum momentis omnibus quo uellet subito educeret. quod etiam sine causa plerumque faciebat praecipue pluuiis et festis diebus. ac subinde obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat augebatque iter ut serius subsequentis defetigaret.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti