Paragrafo 66
Fama uero hostilium copiarum perterritos non negando minuendoue sed insuper amplificando ementiendoque confirmabat. itaque cum expectatio aduentus Iubae terribilis esset conuocatis ad contionem militibus: ‘scitote’ inquit ‘paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus equitum triginta leuis armaturae centum milibus elephantis trecentis. proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique qui compertum habeo credant; aut quidem uetustissima naue impositos quocumque uento in quascumque terras iubebo auehi.’
Paragrafo 67
Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris. ac nonnumquam post magnam pugnam atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse. nec milites eos pro contione sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos ut argento et auro politis armis ornaret simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni. diligebat quoque usque adeo ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam uindicasset.
Paragrafo 68
Quibus rebus et deuotissimos sibi et fortissimos reddidit. ingresso ciuile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e uiatico suo optulerunt uniuersi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent. neque in tam diuturno spatio quisquam omnino desciuit plerique capti concessam sibi sub condicione uitam si militare aduersus eum uellent recusarunt. famem et ceteras necessitates non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderent tanto opere tolerabant ut Dyrrachina munitione Pompeius uiso genere panis ex herba quo sustinebantur cum feris sibi rem esse dixerit amouerique ocius nec cuiquam ostendi iusserit ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur. Quanta fortitudine dimicarint testimonio est quod aduerso semel apud Dyrrachium proelio poenam in se ultro depoposcerunt ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit. ceteris proeliis innumeras aduersariorum copias multis partibus ipsi pauciores facile superarunt. denique una sextae legionis cohors praeposita castello quattuor Pompei legiones per aliquot horas sustinuit paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum quarum centum ac triginta milia intra uallum reperta sunt. nec mirum si quis singulorum facta respiciat uel Cassi Scaeuae centurionis uel Gai Acili militis ne de pluribus referam. Scaeua excusso oculo transfixus femore et umero centum et uiginti ictibus scuto perforato custodiam portae commissi castelli retinuit. Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
Paragrafo 69
Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt ciuilibus aliquas sed ut celeriter ad officium redierint nec tam indulgentia ducis quam auctoritate. non enim cessit umquam tumultuantibus atque etiam obuiam semper iit; et nonam quidem legionem apud Placentiam quanquam in armis adhuc Pompeius esset totam cum ignominia missam fecit aegreque post multas et supplicis preces nec nisi exacta de sontibus poena restituit.
Paragrafo 70
Decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et praemia flagitantes ardente tunc in Africa bello neque adire cunctatus est quanquam deterrentibus amicis neque dimittere; sed una uoce qua ‘Quirites’ eos pro militibus appellarat tam facile circumegit et flexit ut ei milites esse confestim responderint et quamuis recusantem ultro in Africam sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multauit.
- Latino
- Divus Iulius
- Svetonio