Paragrafi da 7 a 10 - Studentville

Paragrafi da 7 a 10

Paragrafo 7
Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad principatus initia per haec fere transegit. Munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi dedit diuersis temporibus ac locis primum in foro secundum in amphitheatro rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium; dedit et ludos sed absens: cuncta magnifice inpensa matris ac uitrici. Agrippinam Marco Agrippa genitam neptem Caecili Attici equitis R. ad quem sunt Ciceronis epistulae duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem quod sane etiam uulgo existimabatur. Sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret. cum Iulia primo concorditer et amore mutuo uixit mox dissedit et aliquanto grauius ut etiam perpetuo secubaret intercepto communis fili pignore qui Aquileiae natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit cuius corpus pedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.

Paragrafo 8
Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos uaria quosque de causa Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionem qui cum Varrone Murena in Augustum conspirauerat reum maiestatis apud iudices fecit et condemnauit. interque haec duplicem curam administrauit annonae quae artior inciderat et repurgandorum tota Italia ergastulorum quorum domini in inuidiam uenerant quasi exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset.

Paragrafo 9
Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecit dein ducto ad Orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro tribunali diadema imposuit. recepit et signa quae M. Crasso ademerant Parthi. Post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et barbarorum incursionibus et principum discordia inquietam. Exin Raeticum Vindelicumque bellum inde Pannonicum inde Germanicum gessit. Raetico atque Vindelico gentis Alpinas Pannonico Breucos et Dalmatas subegit Germanico quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocauit. Quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est prius ut quidam putant triumphalibus ornamentis honoratus nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris. Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit quaesturam praeturam consulatum; interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.

Paragrafo 10

Tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere: dubium uxorisne taedio quam neque criminari aut dimittere auderet neque ultra perferre posset an ut uitato assiduitatis fastidio auctoritatem absentia tueretur atque etiam augeret si quando indiguisset sui res p. Quidam existimant adultis iam Augusti liberis loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse exemplo M. Agrippae qui M. Marcello ad munera publica admoto Mytilenas abierit ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur. Quam causam et ipse sed postea reddidit. Tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit; neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit. Quin et pertinacius retinentibus cibo per quadriduum abstinuit. Facta tandem abeundi potestate relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Tiberius) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti