Paragrafi da 71 a 75 - Studentville

Paragrafi da 71 a 75

Paragrafo 66
Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit non tantum virtutes ac merita cuiusque digne prosecutus sed vitia quoque et delicta dum taxat modica perpessus. Neque enim temere ex onmi numero in amicitia eius afflicti reperientur praeter Salvidienum Rufum quem ad consulatum usque et Cornelium Gallum quem ad praefecturam Aegypti ex infima utrumque fortuna provexerat. Quorum alterum res novas molientem damnandum senatu. tradidit alteri ob ingratum et malivolum animum domo et provinciis suis interdixit. Sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudavit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium ceterum et inlacrimavit et vicem suam conquestus est quod sibi soli non liceret amicis quatenus vellet irasci. Reliqui potentia atque opibus ad finem vitae sui quisque ordinis principes floruerunt quanquam et offensis intervenientibus. Desideravit enim nonnumquam ne de pluribus referam et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem cum ille ex levi frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur Mytilenas se relictis omnibus contulisset hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset. Exegit et ipse in vicem ab amicis benivolentiam mutuam tam a defunctis quam a vivis. Nam quamvis minime appeteret hereditates ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitavit neque dolore dissimulato si parcius aut citra honorem verborum neque gaudio si grate pieque quis se prosecutus fuisset. Legata vel partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis eorum concedere aut si pupillari aetate essent die virilis togae vel nuptiarum cum incremento restituere consueverat.

Paragrafo 67
Patronus dominusque non minus severus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit ut Licinum et Celadum aliosque. Cosmum servum gravissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi quia tamen fraus aberat in iocum vertit. Idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a manu quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili per occasionem valitudinis mortisque eius superbe avareque in provincia grassatos oneratis gravi pondere cervicibus praecipitavit in flumen.

Paragrafo 68
Prima iuventa variorum dedecorum in famiam subiit. Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem avunculi stupro meritum; item L. Marci frater quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substraverit solitusque sit crura suburere nuce ardenti quo mollior pilus surgeret. Sed et populus quondam universus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobavit versum in scaena pronuntiatum de gallo Matris Deum tympanizante: “Videsne ut cinaedus orbem digito temperat?”

Paragrafo 69
Adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant excusantes sane non libidine sed ratione commissa quo facilius consilia adversariorum per cuiusque mulieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liviae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio viri coram in cubiculum abductam rursus in convivium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; dimissam Scriboniam quia liberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones quaesitas per amicos qui matres familias et adultas aetate virgines denudarent atque perspicerent tamquam Toranio mangone vendente. Scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis: “Quid te mutavit? Quod reginam ineo? Uxor mea est. Nunc coepi an abhinc annos novem? Tu deinde solam Drusillam inis? Ita valeas uti tu hanc epistulam cum leges non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Salviam Titiseniam aut omnes. An refert ubi et in qua arrigas?”

Paragrafo 70
Cena quoque eius secretior in fabulis fuit quae vulgo dodekatheos vocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse convivas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis ex probrant sed et sine auctore notissimi versus;

‘Cum primum istorum conduxit mensa choragum
Sexque deos vidit Mallia sexque deas
Impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit
Dum nova divorum cenat adulteria:
Omnia se a terris tunc numina declinarunt
Fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.”

Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate penuria ac fames adclamatumque est postridie: Omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem sed Tortorem quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. Notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens: Nam et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:

“Pater argentarius ego Corinthiarius”

cum existimaretur quosdam propter vasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi epigramma vulgatum est:

“Postquam bis classe victus naves perdidit
Aliquando ut vincat ludit assidue aleam.”

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti