Paragrafi da 71 a 75 - Studentville

Paragrafi da 71 a 75

Paragrafo 71
Studium et fides erga clientis ne iuueni quidem de fuerunt. Masintham nobilem iuuenem cum aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendisset ut Iubae regis filio in altercatione barbam inuaserit stipendiarium quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit occultauitque apud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam inter officia prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.

Paragrafo 72
Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo[co] quod unum erat cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit. iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores prouexit cum ob id culparetur professus palam si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset talibus quoque se parem gratiam relaturum.

Paragrafo 73
Simultates contra nullas tam graues excepit umquam ut non occasione oblata libens deponeret. Gai Memmi cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit. Gaio Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum a quo sibi uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat satis facientem eadem die adhibuit cenae hospitioque patris eius sicut consuerat uti perseuerauit.

Paragrafo 74
Sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas a quibus captus est cum in dicionem redegisset quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat iugulari prius iussit deinde suffigi; Cornelio Phagitae cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens ne perduceretur ad Sullam uix praemio dato euaserat numquam nocere sustinuit; Philemonem a manu seruum qui necem suam per uenenum inimicis promiserat non grauius quam simplici morte puniit; in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide re[t]tulissent; interrogatusque cur igitur repudiasset uxorem: ‘quoniam’ inquit ‘meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.’

Paragrafo 75
Moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit. denuntiante Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae defuissent ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit. quibus autem ex commendatione Pompei ordines dederat potestatem transeundi ad eum omnibus fecit. motis apud Ilerdam deditionis condicionibus cum assiduo inter utrasque partes usu atque commercio Afranius et Petreius deprehensos intra castra Iulianos subita paenitentia interfecissent admissam in se perfidiam non sustinuit imitari. acie Pharsalica proclamauit ut ciuibus parceretur deincepsque nemini non suorum quem uellet unum partis aduersae seruare concessit. nec ulli perisse nisi in proelio reperientur exceptis dum taxat Afranio et Fausto et Lucio Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat. denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius aduersus se aut dicerentur inhibere maluit quam uindicare. itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra arguit quam ut edicto ostenderet esse sibi notas et acerbe loquentibus satis habuit pro contione denuntiare ne perseuerarent Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti