Paragrafi da 86 a 89 - Studentville

Paragrafi da 86 a 89

Paragrafo 86
Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse se diutius uiuere neque curasse quod ualitudine minus prospera uteretur ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse. sunt qui putent confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis + adinspectantium + se remouisse. alii e diuerso opinantur insidias undique imminentis subire semel quam cauere [ . . . . . . ] solitum ferunt: non tam sua quam rei publicae interesse uti saluus esset: se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicam si quid sibi eueniret neque quietam fore et aliquanto deteriore condicione ciuilia bella subituram.

Paragrafo 87
Illud plane inter omnes fere constitit talem ei mortem paene ex sententia obtigisse. nam et quondam cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima ualitudine mandasse quaedam de funere suo aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optauerat; et pridie quam occideretur in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum quisnam esset finis uitae commodissimus repentinum inopinatumque praetulerat.

Paragrafo 88
Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est non ore modo decernentium sed et persuasione uolgi. siquidem ludis quos primo[s] consecrato[s] ei heres Augustus edebat stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti; et hac de causa simulacro eius in uertice additur stella. Curiam in qua occisus est obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari ac ne umquam eo die senatus ageretur.

Paragrafo 89
Percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est. damnati omnes alius alio casu periit pars naufragio pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione quo Caesarem uiolauerant interemerunt.

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti