Conon
Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus
praefuit et praefectus classis magnas mari victorias gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus
unus insulis praefuit; in qua potestate Pheras cepit coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor
cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium a Lysandro sunt devictae. Sed tum afuit eoque peius res administrata est. Nam et
prudens rei militaris et diligens erat imperator. Itaque nemini erat his temporibus dubium si adfuisset illam Atheniensis
calamitatem accepturos non fuisse.
- Latino
- Conon
- Cornelio Nepote