Conon

Paragrafo 1

Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari victorias gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit; in qua potestate Pheras cepit coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor cum apud […]

Paragrafo 2

Rebus autem afflictis cum patriam obsideri audisset non quaesivit ubi ipse tuto viveret sed unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contulit se ad Pharnabazum satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum; apud quem ut multum gratia valeret multo labore multisque effecit periculis. Nam eum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent quam […]

Paragrafo 3

Defecerat a rege Tissaphernes neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum. Multis enim magnisque meritis apud regem etiam cum in officio non maneret valebat. Neque id erat mirandum si non facile ad credendum adducebatur reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit primum ex […]

Paragrafo 4

Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. Id arbitrium Conon negavit sui esse consilii sed ipsius qui optime suos nosse deberet; sed se suadere Pharnabazo id negotii daret. Hinc magnis muneribus donatus ad mare est […]

Paragrafo 5

Accidit huic quod ceteris mortalibus ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna. Nam classe Peloponnesiorum devicta cum ultum se iniurias patriae putaret plura concupivit quam efficere potuit. Neque tamen ea non pia et probanda fuerunt quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. Nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa navali quam apud […]