Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Dion Hipparini filius Syracusanus nobili genere natus utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. Namque ille superior

Aristomachen sororem Dionis habuit in matrimonio; ex qua duos filios Hipparinum et Nisaeum procreavit totidemque filias nomine

Sophrosynen et Areten; quarum priorem Dionysio filio eidem cui regnum reliquit nuptum dedit alteram Areten Dioni. Dion autem

praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona in his ingenium docile come aptum ad

artes optimas magnam corporis dignitatem quae non minimum commendat magnas praeterea divitias a patre relictas quas ipse

tyranni muneribus auxerat. Erat intimus Dionysio priori neque minus propter mores quam affinitatem. Namque etsi Dionysii

crudelitas ei displicebat tamen salvum propter necessitudinem magis etiam suorum causa studebat. Aderat in magnis rebus eiusque

consilio multum movebatur tyrannus nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat. Legationes vero omnes quae essent

illustriores per Dionem administrabantur; quas quidem ille diligenter obeundo fideliter administrando crudelissimum nomen

tyranni sua humanitate leniebat. Hunc a Dionysio missum Carthaginienses suspexerunt ut neminem umquam Graeca lingua loquentem

magis sint admirati.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti