Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote

Paragrafo 1

Dion Hipparini filius Syracusanus nobili genere natus utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. Namque ille superior Aristomachen sororem Dionis habuit in matrimonio; ex qua duos filios Hipparinum et Nisaeum procreavit totidemque filias nomine Sophrosynen et Areten; quarum priorem Dionysio filio eidem cui regnum reliquit nuptum dedit alteram Areten Dioni. Dion autem praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam […]

Paragrafo 2

Neque vero haec Dionysium fugiebant; nam quanto esset sibi ornamento sentiebat. Quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium; qui quidem cum Platonem Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata adulescenti negare non potuerit quin eum accerseret cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. Dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione […]

Paragrafo 3

Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis eaque multis rebus aucta est. Sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. Cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur ille qui in aliqua re vellet patrem imitari morem ei gessit. Eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit hominem amicum […]

Paragrafo 4

Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio auctoritate amore populi verens ne si eum secum haberet aliquam occasionem sui daret opprimendi navem ei triremem dedit qua Corinthum deveheretur ostendens se id utriusque facere causa ne cum inter se timerent alteruter alterum praeoccuparet. Id cum factum multi indignarentur magnaeque esset invidiae tyranno Dionysius omnia […]

Paragrafo 5

Postquam Corinthum pervenit Dion et eodem perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio qui praefectus fuerat equitum omni ratione bellum comparare coeperunt. Sed non multum proficiebant quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur. Quam ob causam pauci ad societatem periculi perducebantur. Sed Dion fretus non tam suis copiis quam odio tyranni maximo animo duabus onerariis navibus […]

Paragrafo 6

Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio quod fortuna sua mobilitate quem paulo ante extulerat demergere est adorta. Primum in filio de quo commemoravi supra suam vim exercuit. Nam cum uxorem reduxisset quae alii fuerat tradita filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria accepit gravissimum parens vulnus morte filii. Deinde orta […]

Paragrafo 7

Quod factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat. Ille autem adversario remoto licentius eorum bona quos sciebat adversus se sensisse militibus dispertivit. Quibus divisis cum cotidiani maximi fierent sumptus celeriter pecunia deesse coepit; neque quo manus porrigeret suppetebat nisi in amicorum possessiones. Id eiusmodi erat ut cum milites reconciliasset amitteret […]

Paragrafo 8

Haec ille intuens cum quemadmodum sedaret nesciret et quorsum evaderent timeret Callicrates quidam civis Atheniensis qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam venerat homo et callidus et ad fraudem acutus sine ulla religione ac fide adit ad Dionem et ait: eum magno in periculo esse propter offensionem populi et odium militum quod nullo modo […]

Paragrafo 9

Hac mente proximo die festo cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito recubuisset consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit domum custodiis saepit a foribus qui non discedant certos praeficit: navem triremem armatis ornat Philostratoque fratri suo tradit eamque in portu agitari iubet ut si exercere remiges vellet cogitans si forte […]

Paragrafo 10

Confecta caede cum multitudo visendi gratia introisset nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur. Nam celeri rumore dilato Dioni vim allatam multi concurrerant quibus tale facinus displicebat. Hi falsa suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt. Huius de morte ut palam factum est mirabiliter vulgi mutata est voluntas. Nam qui vivum eum tyrannum vocitarant eidem liberatorem patriae […]