Pelopidas Thebanus magis historicis quam vulgo notus. Cuius de virtutibus dubito quemadmodum exponam quod vereor; si res
explicare incipiam ne non vitam eius enarrare sed historiam videar scribere; si tantummodo summas attigero ne rudibus Graecarum
litterarum minus dilucide appareat quantus fuerit ille vir. Itaque utrique rei occurram quantum potuero et medebor cum
satietati tum ignorantiae lectorum. Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum duceret iterque per Thebas faceret arcem
oppidi quae Cadmea nominatur occupavit impulsu paucorum Thebanorum qui adversariae factioni quo facilius resisterent Laconum
rebus studebant idque suo privato non publico fecit consilio. Quo facto eum Lacedaemonii ab exercitu removerunt pecuniaque
multarunt neque eo magis arcem Thebanis reddiderunt quod susceptis inimicitiis satius ducebant eos obsideri quam liberari. Nam
post Peloponnesium bellum Athenasque devictas cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos qui adversus resistere
auderent. Hac mente amicis suis summas potestates dederant alteriusque factionis principes partim interfecerant alios in
exsilium eiecerant; in quibus Pelopidas hic de quo scribere exorsi sumus pulsus patria carebat.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Pelopidas) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote