Liber de excellentibus gentium (Pelopidas) di Cornelio Nepote

Paragrafo 3

Hoc loco libet interponere etsi seiunctum ab re proposita est nimia fiducia quantae calamitati soleat esse. Nam magistratuum Thebanorum statim ad auris pervenit exules in urbem venisse. Id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint. Accessit etiam quod magis aperiret eorum dementiam. Allata est enim epistula Athenis […]

Paragrafo 4

Hoc tam turbido tempore sicut supra docuimus Epaminondas quoad cum civibus dimicatum est domi quietus fuit. Itaque haec liberandarum Thebarum propria laus est Pelopidae: ceterae fere communes cum Epaminonda. Namque in Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus quae prima phalangem prostravit Laconum. Omnibus praeterea periculis adfuit – sicut Spartam cum oppugnavit alterum […]

Paragrafo 5

Conflictatus autem est cum adversa fortuna. Nam et initio sicut ostendimus exul patria caruit et cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset a tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in vincla coniectus est. Hunc Epaminondas recuperavit bello persequens Alexandrum. Post id […]

Pelopida

Pelopidas Thebanus, dum Athenis exsulat, rem memoria dignam gerit. Nam vesperi, cum duodecim adulescentibus, venatorum habitu Athenis fugit et silentio noctis Thebas pervenit in domum Charonis, callidi consilii participis. Exsulum adventum magistratus Thebanorum inter epulas comperiunt, sed, vino dediti, nuntium neglegunt: immo Archias, summus inter civitatis principes, epistulam, quae exsulum consilia perscribebat, pulvinio subicit ex […]

Paragrafo 1

Pelopidas Thebanus magis historicis quam vulgo notus. Cuius de virtutibus dubito quemadmodum exponam quod vereor; si res explicare incipiam ne non vitam eius enarrare sed historiam videar scribere; si tantummodo summas attigero ne rudibus Graecarum litterarum minus dilucide appareat quantus fuerit ille vir. Itaque utrique rei occurram quantum potuero et medebor cum satietati tum ignorantiae […]

Paragrafo 2

Hi omnes fere Athenas se contulerant non quo sequerentur otium sed ut quem ex proximo locum fors obtulisset eo patriam recuperare niterentur. Itaque cum tempus est visum rei gerendae communiter cum iis qui Thebis idem sentiebant diem delegerunt ad inimicos opprimendos civitatemque liberandam eum quo maximi magistratus simul consuerant epulari. Magnae saepe res non ita […]

Richiedi informazioni