Eumenes Cardianus. Huius si virtuti par data esset fortuna
non ille quidem maior exstitisset sed multo illustrior atque etiam honoratior quod magnos homines virtute metimur non fortuna.
Nam cum aetas eius incidisset in ea tempora quibus Macedones florerent multum ei detraxit inter eos viventi quod alienae erat
civitatis neque aliud huic defuit quam generosa stirps. Etsi ille domestico summo genere erat tamen Macedones eum sibi
aliquando anteponi indigne ferebant neque tamen non patiebantur. Vincebat enim omnes cura vigilantia patientia calliditate et
celeritate ingenii. Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi Amyntae filii brevique tempore in intimam pervenit
familiaritatem. Fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis. Itaque eum habuit ad manum scribae loco quod multo apud
Graios honorificentius est quam apud Romanos. Namque apud nos re vera sicut sunt mercennarii scribae existimantur; at apud
illos e contrario nemo ad id officium admittitur nisi honesto loco et fide et industria cognita quod necesse est omnium
consiliorum eum esse participem. Hunc locum tenuit amicitiae apud Philippum annos septem. Illo interfecto eodem gradu fuit
apud Alexandrum annos tredecim. Novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae quae Hetaerice appellabatur. Utrique
autem in consilio semper adfuit et omnium rerum habitus est particeps.
- Latino
- De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote