De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
Paragrafo 6
Ad hunc Olympias mater quae fuerat Alexandri cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum utrum regnum repetitum in Macedoniam veniret – nam tum in Epiro habitabat – et eas res occuparet huic ille primum suasit ne se moveret et exspectaret quoad Alexandri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam oblivisceretur omnium iniuriarum […]
Paragrafo 7
Itaque copias contraxit bellum adversus Antigonum comparavit. Quod una erant Macedones complures nobiles in his Peucestes qui corporis custos fuerat Alexandri tum autem obtinebat Persidem et Antigenes cuius sub imperio phalanx erat Macedonum invidiam verens quam tamen effugere non potuit si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam alii Macedonum quorum ibi erat multitudo in […]
Paragrafo 8
Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit non acie instructa sed in itinere eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire. Ipse in finitima regione Persidis hiematum copias divisit non ut voluit sed ut militum cogebat voluntas. Namque illa phalanx Alexandri Magni quae Asiam peragrarat deviceratque Persas inveterata cum gloria tum etiam licentia non parere se […]
Paragrafo 9
Dimidium fere spatium confecerat cum ex fumo castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem hostem appropinquare. Conveniunt duces; quaeritur quid opus sit facto. Intellegebant omnes tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse quam Antigonus adfuturus videbatur. Hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait si celeritatem velint adhibere et imperata facere quod ante […]
Paragrafo 10
Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque impedivit eius neque tamen multum profecit. Nam invidia ducum cum quibus erat perfidiaque Macedonum veteranorum cum superior proelio discessisset Antigono est deditus cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensuram neque umquam deserturum. Sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio ut fidem amittere mallent quam eum […]
Paragrafo 11
Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset quemadmodum servari vellet `Ut acerrimum’ inquit `leonem aut ferocissimum elephantum’. Nondum enim statuerat conservaret eum necne. Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent; multi etiam qui […]
Paragrafo 12
De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet ad consilium rettulit. Hic eum omnes primo perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium a quo tot annos adeo essent male habiti ut saepe ad desperationem forent adducti quique maximos duces interfecisset denique in quo uno tantum esset ut quoad ille viveret ipsi secari esse […]
Paragrafo 13
Sic Eumenes annorum V et XL cum ab anno vicesimo uti supra ostendimus VII annos Philippo apparuisset XIII apud Alexandrum eundem locum obtinuisset in his unum equitum alae praefuisset post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset partim interfecisset captus non Antigoni virtute sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae. In […]
Paragrafo 1
Eumenes Cardianus. Huius si virtuti par data esset fortuna non ille quidem maior exstitisset sed multo illustrior atque etiam honoratior quod magnos homines virtute metimur non fortuna. Nam cum aetas eius incidisset in ea tempora quibus Macedones florerent multum ei detraxit inter eos viventi quod alienae erat civitatis neque aliud huic defuit quam generosa stirps. […]
Paragrafo 2
Alexandro Babylone mortuo cum regna singulis familiaribus dispertirentur et summa rerum tradita esset tuenda eidem cui Alexander moriens anulum suum dederat Perdiccae – ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et Antipater qui antecedere hunc videbantur; mortuus erat Hephaestio quem unum Alexander quod facile […]
Paragrafo 3
Interim conflata sunt illa bella quae ad internecionem post Alexandri mortem gesta sunt omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. Quem etsi infirmum videbat quod unus omnibus resistere cogebatur tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior. Praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae quae inter Taurum montem iacet atque Hellespontum et illum unum opposuerat Europaeis […]
Paragrafo 4
Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset pugnatum cadit Crateros dux et Neoptolemus qui secundum locum imperii tenebat. Cum hoc concurrit ipse Eumenes. Qui cum inter se complexi in terram ex equis decidissent ut facile intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam corpore non prius distracti sunt quam alterum anima relinqueret. […]
Paragrafo 5
Haec dam apud Hellespontum geruntur Perdiccas apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene rerumque summa ad Antipatrum defertur. Hic qui deseruerant exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur in his Eumenes. Hae ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. Sed exiles res animi magnitudinem etsi non frangebant tamen minuebant. Hunc persequens Antigonus […]