Timoleon Corinthius. Sine dubio magnus omnium iudicio hic vir exstitit.
Namque huic uni contigit quod nescio an nulli ut et patriam in qua erat natus oppressam a tyranno liberaret et a Syracusanis
quibus auxilio erat missus iam inveteratam servitutem depelleret totamque Siciliam multos annos bello vexatam a barbarisque
oppressam suo adventu in pristinum restitueret. Sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et id quod difficilius
putatur multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam. Nam cum frater eius Timophanes dux a Corinthiis delectus
tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni posset esse tantum afuit a societate sceleris ut antetulerit
civium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit. Hac mente per haruspicem
communemque affinem cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat fratrem tyrannum interficiundum curavit. Ipse non modo manus
non attulit sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. Nam dam res conficeretur procul in praesidio fuit ne quis
satelles posset succurrere. Hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus. Nonnulli enim laesam ab eo
pietatem putabat et invidia laudem virtutis obterebant. Mater vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque
aspexit quin eum fratricidam impiumque detestans compellaret. Quibus rebus ille adeo est commotus ut nonnumquam vitae finem
facere voluerit atque ex ingratorum hominum conspectu morte decedere.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Timoleon) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote