Liber de excellentibus gentium (Timoleon) di Cornelio Nepote

Paragrafo 1

Timoleon Corinthius. Sine dubio magnus omnium iudicio hic vir exstitit. Namque huic uni contigit quod nescio an nulli ut et patriam in qua erat natus oppressam a tyranno liberaret et a Syracusanis quibus auxilio erat missus iam inveteratam servitutem depelleret totamque Siciliam multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam suo adventu in pristinum restitueret. Sed […]

Paragrafo 2

Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. Cuius adversarii opem a Corinthiis petierunt ducemque quo in bello uterentur postularunt. Huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. Cum interficere posset noluit tutoque ut Corinthum perveniret effecit quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant cuius benignitatis memoriam volebat exstare eamque praeclaram victoriam […]

Paragrafo 3

Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum regiones sed etiam urbes desertas videret conquisivit quos potuit primum Siculos; dein Corintho arcessivit colonos quod ab his initio Syracusae erant conditae. Civibus veteribus sua restituit novis bello vacuefactas possessiones divisit; urbium moenia disiecta fanaque deserta refecit; civitatibus leges libertatemque reddidit; ex maximo bello tantum otium […]

Paragrafo 4

Hic cum aetate iam provectus esset sine ullo modo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderate tulit ut neque eum querentem quisquam audierit neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit. Veniebat autem in theatrum cum ibi concilium populi haberetur propter valetudinem vectus iumentis iunctis atque ita de vehiculo quae videbantur dicebat. Neque hoc illi […]

Paragrafo 5

Huic quidam Laphystius homo petulans et ingratus vadimonium cum vellet imponere quod cum illo se lege agere diceret et complures concurrissent qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur Timoleon oravit omnes ne id facerent. Namque id ut Laphystio et cuivis liceret se maximos labores summaque adisse pericula. Hanc enim speciem libertatis esse si omnibus quod quisque […]