T. POMPONIUS ATTICUS ab origine ultima stirpis Romanae generatus
perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. Patre usus est diligente et ut tum erant tempora diti in
primisque studioso litterarum. Hic prout ipse amabat litteras omnibus doctrinis quibus puerilis aetas impertiri debet filium
erudivit. Erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris atque vocis ut non solum celeriter acciperet
quae tradebantur sed etiam excellenter pronuntiaret. Qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clariusque
exsplendescebat quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent. Itaque incitabat omnes studio suo. Quo in numero fuerunt
L. Torquatus C. Marius filius M. Cicero; quos consuetudine sua sic devinxit ut nemo his perpetuo fuerit carior.
- Latino
- De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote