Il De viris illustribus è una raccolte di biografie di personaggi romani e greci distintisi nel campo militare, della politica e della filosofia.
L’opera fu composta dallo storico e biografo romano Cornelio Nepote (Cornelius Nepos; 100 a.C. – Roma, 27 a.C.) intorno al 40 a.C. ed è articolata in sedici libri suddivisi in sezioni, in cui vengono presentati separatamente le personalità romane e quelle di origine straniera.
All’interno del testo viene trattata la vita di Tito Pomponio Attico (Atticus): vissuto fra il 110 a.C. e il 32 a.C., fu una delle figure più attive nel panorama romano del I a.C. nonché consigliere di alcuni fra i maggiori personaggi di spicco della sua epoca.
De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
Paragrafo 10
Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam nemo non magno in periculo Atticam putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat timens proscriptionem latebatque apud P. Volumnium cui ut ostendimus paulo ante opem tulerat – tanta varietas his temporibus fuit fortunae ut modo hi modo illi in […]
Paragrafo 11
Quibus ex malis ut se emersit nihil aliud egit quam ut quam plurimis quibus rebus posset esset auxilio. Cum proscriptos praemiis imperatorum vulgus conquireret nemo in Epirum venit cui res ulla defuerit nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est: qui etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium […]
Paragrafo 12
His igitur rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa intima familiaritate coniunctus adulescenti Caesari cum propter suam gratiam et Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem potissimum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis. Atque harum nuptiarum conciliator fuit – non est enim celandum – M. Antonius triumvirum rei publicae constituendae. Cuius gratia cum […]
Paragrafo 13
Neque vero ille vir minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam cum esset pecuniosus nemo illo minus fuit emax minus aedificator. Neque tamen non in primis bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est. Nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilianam ab avunculo hereditate relictam; cuius amoenitas non aedificio sed silva constabat. Ipsum enim […]
Paragrafo 14
Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten; quod nos quidem iucundissimum arbitramur: neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est ut non minus animo quam ventre convivae delectarentur. Namque eos vocabat quorum mores a suis non abhorrerent. Cum tanta pecuniae facta esset accessio nihil de cotidiano cultu mutavit nihil de vitae consuetudine […]
Paragrafo 15
Mendacium neque dicebat neque pati poterat. Itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate ut difficile esset intellectu utrum eum amici magis vererentur an amarent. Quidquid rogabatur religiose promittebat quod non liberalis sed levis arbitrabatur polliceri quod praestare non posset. Idem in nitendo quod semel annuisset tanta erat cura ut non mandatam […]
Paragrafo 16
Humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum quam quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus senex adulescenti M. Bruto cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cicerone sic vixit ut iudicare difficile sit cui aetati fuerit aptissimus. Quamquam eum praecipue dilexit Cicero ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. Ei rei […]
Paragrafo 1
T. POMPONIUS ATTICUS ab origine ultima stirpis Romanae generatus perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. Patre usus est diligente et ut tum erant tempora diti in primisque studioso litterarum. Hic prout ipse amabat litteras omnibus doctrinis quibus puerilis aetas impertiri debet filium erudivit. Erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris atque […]
Paragrafo 17
De pietate autem Attici quid plura commemorem? Cum hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere matris suae quam extulit annorum XC cum esset VII et LX se numquam cum matre in gratiam redisse numquam cum sorore fuisse in simultate quam prope aequalem habebat. Quod est signum aut nullam umquam inter eos querimoniam intercessisse aut hunc […]
Paragrafo 2
Pater mature decessit. Ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii qui tribunus plebi interfectus est non expers fuit illius periculi. Namque Anicia Pomponii consobrina nupserat Servio fratri Sulpicii. Itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi quin alterutram partem offenderet dissociatis animis civium cum alii Sullanis alii […]
Paragrafo 18
Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator; quam adeo diligenter habuit cognitam ut eam totam in eo volumine exposuerit quo magistratus ordinavit. Nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris est populi Romani quae non in eo suo tempore sit notata et quod difficillimum fuit sic familiarum originem subtexuit ut ex eo […]
Paragrafo 3
Hic autem sic se gerebat ut communis infimis par principibus videretur. Quo factum est ut huic omnes honores quos possent publice haberent civemque facere studerent; quo beneficio ille uti noluit quod nonnulli ita interpretantur amitti civitatem Romanam alia ascita. Quamdiu adfuit ne qua sibi statua poneretur restitit; absens prohibere non potuit. Itaque aliquot ipsi et […]
Paragrafo 19
Hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. Nunc quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit reliqua persequemur et quantum potuerimus rerum exemplis lectores docebimus sicut supra significavimus suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. Namque hic contentus ordine equestri quo erat ortus in affinitatem pervenit imperatoris divi filii; cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla […]
Paragrafo 4
Huc ex Asia Sulla decedens cum venisset quamdiu ibi fuit secum habuit Pomponium captus adulescentis et humanitate et doctrina. Sic enim Graece loquebatur ut Athenis natus videretur; tanta autem suavitas erat sermonis Latini ut appareret in eo nativum quendam leporem esse non ascitum. Item poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic ut supra nihil posset […]
Paragrafo 20
Quamvis ante haec sponsalia non solum cum ab urbe abesset numquam ad suorum quemquam litteras misit quin Attico mitteret quid ageret in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus sed etiam cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe quam vellet Attico frueretur nullus dies temere intercessit quo non […]
Paragrafo 5
Habebat avunculum Q. Caecilium equitem Romanum familiarem L. Luculli divitem difficillima natura. Cuius sic asperitatem veritus est ut quem nemo ferre posset huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. Quo facto tulit pietatis fructum. Caecilius enim moriens testamento adoptavit eum heredemque fecit ex dodrante; ex qua hereditate accepit circiter centies sestertium. Erat nupta soror […]
Paragrafo 21
Tali modo cum VII et LXX annos complesset atque ad extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset – multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate consecutus est – tantaque prosperitate usus esset valetudinis ut annis XXX medicina non indiguisset nactus est morbum quem: initio et ipse et medici contempserunt. Nam putarunt esse […]
Paragrafo 6
In re publica ita est versatus ut semper optimarum partium et esset et existimaretur neque tamen se civilibus fluctibus committeret quod non magis eos in sua potestate existimabat esse qui se his dedissent quam qui maritimis iactarentur. Honores non petiit cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem quod neque peti more maiorum neque capi […]
Paragrafo 22
Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus ut non ex vita sed ex domo in domum videretur migrare cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret et quoniam tum quoque posset temporibus superesse se sibi suisque reservaret preces eius taciturna sua obstinatione depressit. […]
Paragrafo 7
Incidit Caesarianum civile bellum cum haberet annos circiter sexaginta. Usus est aetatis vacatione neque se quoquam movit ex urbe. Quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus omnia ex sua re familiari dedit. Ipsum Pompeium coniunctum non offendit. Nullum ab eo habebat ornamentum ut ceteri qui per eum aut honores aut divitias ceperant; quorum partim […]