Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque impedivit eius neque

tamen multum profecit. Nam invidia ducum cum quibus erat perfidiaque Macedonum veteranorum cum superior proelio discessisset

Antigono est deditus cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensuram neque umquam deserturum. Sed

tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio ut fidem amittere mallent quam eum non perdere. Atque hunc Antigonus cum ei

fuisset infestissimus conservasset si per suos esset licitum quod ab nullo se plus adiuvari posse intellegebat in iis rebus

quas impendere iam apparebat omnibus. Imminebant enim Seleucus Lysimachus Ptolemaeus opibus iam valentes cum quibus ei de

summis rebus erat dimicandum. Sed non passi sunt ii qui circa erant quod videbant Eumene recepto omnis prae illo parvi

futuros. Ipse autem Antigonus adeo erat incensus ut nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset.

  • Latino
  • De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti