Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam nemo non magno in periculo Atticam

putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat timens

proscriptionem latebatque apud P. Volumnium cui ut ostendimus paulo ante opem tulerat – tanta varietas his temporibus fuit

fortunae ut modo hi modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo – habebatque secum Q. Gellium Canum aequalem

simillimumque sui. Hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum quod cum eo quem puerum in ludo cognorat adeo coniuncte vixit ut

ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. Antonius autem etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem ut non solum ei sed etiam

omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellet proscribere multis hortantibus tamen Attici memor fuit officii et ei cum

requisisset ubinam esset sua manu scripsit ne timeret statimque ad se veniret: se eum et illius causa Canum de proscriptorum

numero exemisse. Ac ne quod periculum incideret quod noctu fiebat praesidium ei misit. Sic Atticus in summo timore non solum

sibi sed etiam ei quem carissimum habebat praesidio fuit . Neque enim suae solum a quoquam auxilium petiit salutis sed

coniuncti ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo velle fortunam. Quod si gubernator praecipua laude fertur qui navem ex

hieme marique scopuloso servat cur non singularis eius existimetur prudentia qui ex tot tamque gravibus procellis civilibus ad

incolumitatem pervenit?

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti