Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

Quae cum ita sunt quid est quod de eius civitate dubitetis praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos quod scenicis artificibus largiri solebant id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus quod semper se Heracliensem esse voluit reicietur?

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti