Pro Archia Poeta

Opera di Cicerone.

Pararafo 5

Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque praemiis donarunt; et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. […]

Paragrafo 21

Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum totum ab hoc expressum est: qui libri non modo L. Lucullum fortissimum et clarissimum virum verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum: populi Romani exercitus eodem […]

Paragrafo 6

Erat temporibus illis iucundus Metello illi Numidico et eius Pio filio; audiebatur a M. Aemilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret adficiebatur summo honore quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque […]

Paragrafo 22

Carus fuit Africano superiori noster Ennius itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur: magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi Marcelli Fulvii non sine communi omnium nostrum […]

Paragrafo 7

Data est civitas Silvani lege et Carbonis: “Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent; si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.” Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum.

Paragrafo 23

Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis vehementer errat: propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus Latina suis finibus exiguis sane continentur. Qua re si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur cupere debemus quo manuum nostrarum tela pervenerint eodem gloriam famamque penetrare: quod cum ipsis […]

Paragrafo 8

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari Grati potest? Heracliaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide M. Lucullus qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati nobilissimi […]

Paragrafo 24

Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: “O fortunate” inquit “adulescens qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!” Et vere. Nam nisi Illias illa exstitisset idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam […]

Paragrafo 9

An domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? At non est professus. Immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. Nam–cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur; Gabini quam diu incolumis fuit levitas post damnationem calamitas […]

Paragrafo 25

Itaque credo si civis Romanus Archias legibus non esset ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos donaret et Gallos credo hunc petentem repudiasset: quem nos in contione vidimus cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset quod epigramma in eum fecisset tantummodo alternis versibus longiusculis statim ex eis rebus quas […]

Paragrafo 10

Quae cum ita sunt quid est quod de eius civitate dubitetis praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos quod scenicis artificibus largiri solebant id huic summa ingeni praedito […]

Paragrafo 26

Quid? a Q. Metello Pio familiarissimo suo qui civitate multos donavit neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet. Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscurari non potest) sed prae nobis ferendum: trahimur […]

Paragrafo 11

Census nostros requiris scilicet. Est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse; superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia; primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed–quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census [ita] se iam tum gessisse pro cive–eis […]

Paragrafo 27

Decimus quidem Brutus summus vir et imperator Acci amicissimi sui carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Qua re in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt in ea non debent togati iudices a Musarum […]

Paragrafo 12

Pro Archia Poeta: versione tradotta del Paragrafo 12 Quaere argumenta si qua potes: numquam enim his neque suo neque amicorum iudicio revincetur. Quaeres a nobis Grati cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse […]

Paragrafo 28

Atque ut id libentius faciatis iam me vobis iudices indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huiusce imperi et pro vita civium prope universa re publica gessimus attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis quod mihi […]

Paragrafo 13

Qua re quis tandem me reprehendat aut quis mihi iure suscenseat si quantum ceteris ad suas res obeundas quantum ad festos dies ludorum celebrandos quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum quantum alii tribuunt tempestivis conviviis quantum denique alveolo quantum pilae tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? […]

Paragrafo 29

Certe si nihil animus praesentiret in posterum et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est eisdem omnis cogitationes terminaret suas; nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus quae noctis ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum […]

Paragrafo 14

Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed […]

Paragrafo 30

An vero tam parvi animi videamur esse omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines non animorum simulacra sed corporum studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum […]

Richiedi informazioni