Atticus Paragrafo 11: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 11

Quibus ex

malis ut se emersit nihil aliud egit quam ut quam plurimis quibus rebus posset esset auxilio. Cum proscriptos praemiis

imperatorum vulgus conquireret nemo in Epirum venit cui res ulla defuerit nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est:

qui etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque

Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituerit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iusserit.

Difficile est omnia persequi et non necessarium. Illud unum intellegi volumus illius liberalitatem neque temporariam neque

callidam fuisse. Id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest quod non florentibus se venditavit sed afflictis semper

succurrit; qui quidem Serviliam Bruti matrem non minus post mortem eius quam florentem coluerit. Sic liberalitate utens nullas

inimicitias gessit quod neque laedebat quemquam neque si quam iniuriam acceperat non malebat oblivisci quam ulcisci. Idem

immortali memoria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat tamdiu meminerat quoad ille gratus erat qui

acceperat. Itaque hic fecit ut vere dictum videatur
Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus.
Neque tamen ille prius

fortunam quam se ipse finxit qui cavit ne qua in re iure plecteretur.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti