Paragrafo 11 - Studentville

Paragrafo 11

Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset quemadmodum servari vellet `Ut acerrimum’ inquit

`leonem aut ferocissimum elephantum’. Nondum enim statuerat conservaret eum necne. Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus

hominum et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique

cuperent; multi etiam qui eius formam cognoscere studebant qualis esset quem tam diu tamque valde timuissent cuius in pernicie

positam spem habuissent victoriae. At Eumenes cum diutius in vinclis esset ait Onomarcho penes quem summa imperii erat

custodiae se mirari quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae ut sic deuteretur victo;

quin aut interfici aut missum fieri iuberet. Hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur `Quid tu?’ inquit `animo si isto eras

cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?’ Huic Eumenes `Utinam quidem istud evenisset! Sed eo

non accidit quod numquam cum fortiore sum congressus. Non enim cum quoquam arma contuli quin is mihi succubuerit; non enim

virtute hostium sed amicorum perfidia decidi’. Neque id erat falsum. *** Nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem

ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura venusta.

  • Latino
  • De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti