Paragrafo 12 - Studentville

Paragrafo 12

De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet ad consilium rettulit. Hic eum omnes primo perturbati

admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium a quo tot annos adeo essent male habiti ut saepe ad desperationem forent

adducti quique maximos duces interfecisset denique in quo uno tantum esset ut quoad ille viveret ipsi secari esse non possent

interfecto nihil habituri negotii essent postremo si illi redderet salutem quaerebant quibus amicis esset usurus: sese enim cum

Eumene apud eum non futuros. Hic cognita consilii voluntate tamen usque ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit.

Tum autem cum iam vereretur ne qua seditio exercitus oriretur vetuit quemquam ad eum admitti et cotidianum victum removeri

iussit. Nam negabat se ei vim allaturum qui aliquando fuisset amicus. Hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus cum

castra moverentur insciente Antigono iugulatus est a custodibus.

  • Latino
  • De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti