His igitur rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa intima familiaritate coniunctus adulescenti Caesari
cum propter suam gratiam et Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem potissimum eius deligeret affinitatem
praeoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis. Atque harum nuptiarum conciliator fuit – non est enim celandum – M.
Antonius triumvirum rei publicae constituendae. Cuius gratia cum augere possessiones posset suas tantum afuit a cupiditate
pecuniae ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut incommodis. Quod quidem sub ipsa
proscriptione perillustre fuit. Nam cum L. Saufeii equitis Romani aequalis sui qui complures annos studio ductus philosophiae
Athenis habitabat habebatque in Italia pretiosas possessiones triumviri bona vendidissent consuetudine ea qua tum res
gerebantur Attici labore atque industria factum est ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patrimonium amisisse et
recuperasse. Idem L. Iulium Calidum quem post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum poetam nostram tulisse aetatem
vere videor posse contendere neque minus virum bonum optimisque artibus eruditum quem post proscriptionem equitum propter
magnas eius Africanas possessiones in proscriptorum numerum a P. Volumnio praefecto fabrum Antonii absentem relatum expedivit.
Quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit difficile est iudicare quod in eorum periculis non secus absentes
quam praesentes amicos Attico esse curae cognitum est.
- Latino
- De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote