Paragrafo 13 - Studentville

Paragrafo 13

Sic Eumenes annorum V et XL

cum ab anno vicesimo uti supra ostendimus VII annos Philippo apparuisset XIII apud Alexandrum eundem locum obtinuisset in his

unum equitum alae praefuisset post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset

partim interfecisset captus non Antigoni virtute sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae. In quo quanta omnium fuerit

opinio eorum qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati ex hoc facillime potest iudicari quod nemo Eumene vivo rex

appellatus est sed praefectus eidem post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque quod initio

praedicarant se Alexandri liberis regnum servare praestare voluerunt et uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt.

Huius sceleris principes fuerunt Antigonus Ptolemaeus Seleucus Lysimachus Cassandrus. Antigonus autem Eumenem mortuum

propinquis eius sepeliundum tradidit. Hi militari honestoque funere comitante toto exercitu humaverunt ossaque eius in

Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius deportanda curarunt.

  • Latino
  • De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti