Paragrafo 13 - Studentville

Paragrafo 13

Neque vero ille vir minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam cum esset pecuniosus nemo

illo minus fuit emax minus aedificator. Neque tamen non in primis bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est. Nam domum

habuit in colle Quirinali Tamphilianam ab avunculo hereditate relictam; cuius amoenitas non aedificio sed silva constabat.

Ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus salis quam sumptus habebat; in quo nihil commutavit nisi si quid vetustate

coactus est. Usus est familia si utilitate iudicandum est optima; si forma vix mediocri. Namque in ea erant pueri

litteratissimi anagnostae optimi et plurimi librarii ut ne pedissequus quidem quisquam esset qui non utrumque horum pulchre

facere posset pari modo artifices ceteri quos cultus domesticus desiderat apprime boni. Neque tamen horum quemquam nisi domi

natum domique factum habuit; quod est signum non solum continentiae sed etiam diligentiae. Nam et non intemperanter

concupiscere quod a plurimis videas continentis debet duci et potius diligentia quam pretio parare non mediocris est

industriae. Elegans non magnificus; splendidus non sumptuosus: omnisque diligentia munditiam non affluentiam affectabat.

Supellex modica non multa ut in neutram partem conspici posset. Nec praeteribo quamquam nonnullis leve visum iri putem: cum in

primis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret scimus non amplius quam

terna milia peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum. Atque hoc non auditum sed cognitum

praedicamus: saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti