Nemo in convivio eius aliud acroama audivit
quam anagnosten; quod nos quidem iucundissimum arbitramur: neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est ut non minus
animo quam ventre convivae delectarentur. Namque eos vocabat quorum mores a suis non abhorrerent. Cum tanta pecuniae facta
esset accessio nihil de cotidiano cultu mutavit nihil de vitae consuetudine tantaque usus est moderatione ut neque in sestertio
vicies quod a patre acceperat parum se splendide gesserit neque in sestertio centies affluentius vixerit quam instituerat
parique fastigio steterit in utraque fortuna. Nullos habuit hortos nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam neque in
Italia praeter Arretinum et Nomentanum rusticum praedium omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis
possessionibus. Ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine sed ratione metiri solitum.
- Latino
- De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote