De tranquillitate animi Paragrafo 15: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 15

In hoc ita flectendi sumus, ut omnia vulgi

vitia non invisa nobis, sed ridicula videantur, et Democritus nos iuvet potius quam Heraclitus: hic enim, quotiens in publicum

processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo ominia et facili

animo ferenda sunt: humanius est deridere vitam quam deplorare, humanum quoque genus melius adiuvat qui ridet illud quam qui

luget: ille aliquid sperat, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Satius autem est publicos mores et humana

vitia placide accipere nec ea ridere nec nimis flere: nam aliena mala dolere aeterna miseria est, aliena mala gaudere voluptas

inhumana.

  • Latino
  • De tranquillitate animi
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti