Paragrafo 15 - Studentville

Paragrafo 15

Mendacium neque dicebat neque pati poterat. Itaque eius comitas non sine

severitate erat neque gravitas sine facilitate ut difficile esset intellectu utrum eum amici magis vererentur an amarent.

Quidquid rogabatur religiose promittebat quod non liberalis sed levis arbitrabatur polliceri quod praestare non posset. Idem

in nitendo quod semel annuisset tanta erat cura ut non mandatam sed suam rem videretur agere. Numquam suscepti negotii eum

pertaesum est: suam enim existimationem in ea re agi putabat; qua nihil habebat carius. Quo fiebat ut omnia Ciceronum Catonis

Marci Q. Hortensii Auli Torquati multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. Ex quo iudicari poterat non inertia

sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti