Paragrafo 16 - Studentville

Paragrafo 16

Ex hoc esse hunc numero quem patres nostri viderunt divinum hominem Africanum; ex hoc C. Laelium L. Furium moderatissimos homines et continentissimos; ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum M. Catonem illum senem: qui profecto si nihil ad percipiendam [colendam] virtutem litteris adiuvarentur numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non his tantus fructus ostenderetur et si ex his studiis delectatio sola peteretur tamen (ut opinor) hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum: haec studia adulescentiam alunt senectutem oblectant secundas res ornant adversis perfugium ac solacium praebent delectant domi non impediunt foris pernoctant nobiscum peregrinantur rusticantur.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti