Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator; quam adeo diligenter habuit cognitam ut eam totam in eo
volumine exposuerit quo magistratus ordinavit. Nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris est populi Romani
quae non in eo suo tempore sit notata et quod difficillimum fuit sic familiarum originem subtexuit ut ex eo clarorum virorum
propagines possimus cognoscere. Fecit hoc idem separatim in aliis libris ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc
aetatem ordine enumeraverit notans qui a quoque ortus quos honores quibusque temporibus cepisset; pari modo Marcelli Claudii
de Marcellorum Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum. Quibus libris nihil potest esse dulcius iis qui
aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. Attigit quoque poeticen credimus ne eius expers esset suavitatis. Namque
versibus qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros Romani populi praestiterunt exposuit ita ut sub singulorum
imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque versibus descripserit: quod vix credendum sit tantas res
tam breviter potuisse declarari. Est etiam unus liber Graece confectus de consulatu Ciceronis.
- Latino
- De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote