Hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. Nunc
quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit reliqua persequemur et quantum potuerimus rerum exemplis lectores docebimus
sicut supra significavimus suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. Namque hic contentus ordine equestri quo erat
ortus in affinitatem pervenit imperatoris divi filii; cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam
elegantia vitae qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari fortuna humiliores. Tanta enim prosperitas Caesarem est
consecuta ut nihil ei non tribuerit fortuna quod cuiquam ante detulerit et conciliarit quod nemo adhuc civis Romanus quivit
consequi. Nata est autem Attico neptis ex Agrippa cui virginem filiam collocarat. Hanc Caesar vix anniculam Ti. Claudio Neroni
Drusilla nato privigno suo despondit; quae coniunctio necessitudinem eorum sanxit familiaritatem reddidit frequentiorem.
- Latino
- De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote