Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Rebus autem afflictis cum patriam obsideri audisset non

quaesivit ubi ipse tuto viveret sed unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contulit se ad Pharnabazum satrapem Ioniae

et Lydiae eundemque generum regis et propinquum; apud quem ut multum gratia valeret multo labore multisque effecit periculis.

Nam eum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent quam cum Artaxerxe fecerant Agesilaumque bellatum

misissent in Asiam maxime impulsi a Tissapherne qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat

societatem hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta

sunt. Hic multum ducem summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis obstitit; neque vero non fuit apertum si ille non

fuisset Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum. Qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est quod Boeotii et

Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur hisque omnibus magno erat

usui.

  • Latino
  • Conon
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti