Neque vero haec Dionysium fugiebant; nam quanto esset sibi
ornamento sentiebat. Quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium; qui quidem cum Platonem
Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata adulescenti negare non potuerit quin eum accerseret cum Dion eius audiendi
cupiditate flagraret. Dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit. Quem Dion adeo admiratus est atque
adamavit ut se ei totum traderet. Neque vero minus ipse Plato delectatus est Dione. Itaque cum a tyranno crudeliter violatus
esset quippe quem venum dari iussisset tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus. Interim in morbum incidit
Dionysius. Quo cum gravi conflictaretur quaesivit a medicis Dion quemadmodum se haberet simulque ab his petiit si forte maiori
inesset periculo ut sibi faterentur: nam velle se cum eo colloqui de partiendo regno quod sororis suae filios ex illo natos
partem regni putabat debere habere. Id medici non tacuerunt at ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. Quo ille commotus ne
agendi esset Dioni potestas patri soporem medicos dare coegit. Hoc aeger sumpto ut somno sopitus diem obiit supremum.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote