Pelopidas Paragrafo 2: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 2

Hi omnes fere Athenas se contulerant non quo

sequerentur otium sed ut quem ex proximo locum fors obtulisset eo patriam recuperare niterentur. Itaque cum tempus est visum

rei gerendae communiter cum iis qui Thebis idem sentiebant diem delegerunt ad inimicos opprimendos civitatemque liberandam eum

quo maximi magistratus simul consuerant epulari. Magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae; sed profecto numquam tam

ab tenui initio tantae opes sunt profligatae. Nam duodecim adulescentuli coierunt ex iis qui exsilio erant multati cum omnino

non essent amplius centum qui tanto se offerrent periculo. Qua paucitate percussa est Lacedaemoniorum potentia. Hi enim non

magis adversariorum factioni quam Spartanis eo tempore bellum intulerunt qui principes erant totius Graeciae; quorum imperii

maiestas neque ita multo post Leuctrica pugna ab hoc initio perculsa concidit. Illi igitur duodecim quorum dux erat Pelopidas

cum Athenis interdiu exissent ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire cum canibus venaticis exierunt retia ferentes

vestitu agresti quo minore suspicione facerent iter. Qui cum tempore ipso quo studuerant pervenissent domum Charonis

deverterunt a quo et tempus et dies erat datus.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Pelopidas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti