Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Hic simulatque imperii potitus

est persuasit Lacedaemoniis ut exercitus emitterent in Asiam bellumque regi facerent docens satius esse in Asia quam in Europa

dimicari. Namque fama exierat Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus quos in Graeciam mitteret. Data potestate

tanta celeritate usus est ut prius in Asiam cum copiis pervenerit quam regii satrapae eum scirent profectum. Quo factum est ut

omnis imparatos imprudentesque offenderet. Id ut cognovit Tissaphernes qui summum imperium tum inter praefectos habebat

regios indutias a Lacone petivit simulans se dare operam ut Lacedaemoniis cum rege conveniret re autem vera ad copias

comparandas easque impetravit trimenstris. Iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum. In qua pactione summa

fide mansit Agesilaus; contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparavit. Id etsi sentiebat Laco tamen ius iurandum

servabat multumque in eo se consequi dicebat quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi

iratos redderet; se autem conservata religione confirmare exercitum cum animadverteret deum numen facere secum hominesque sibi

conciliare amiciores quod iis studere consuessent quos conservare fidem viderent.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti