Liber de excellentibus gentium (Agesilaus) di Cornelio Nepote
Paragrafo 1
Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus est; eo enim usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide fratris filio habuit contentionem. Mos erat enim a maioribus Lacedaemoniis traditus ut duos haberent semper reges nomine magis quam imperio ex duabus familiis Procli et Eurysthenis qui principes ex progenie Herculis […]
Paragrafo 2
Hic simulatque imperii potitus est persuasit Lacedaemoniis ut exercitus emitterent in Asiam bellumque regi facerent docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. Namque fama exierat Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus quos in Graeciam mitteret. Data potestate tanta celeritate usus est ut prius in Asiam cum copiis pervenerit quam regii satrapae eum scirent profectum. […]
Paragrafo 3
Postquam indutiarum praeteriit dies barbarus non dubitans quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio his temporibus multo putabatur locupletissima eo potissimum hostis impetum facturos omnis suas copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est quam Tissaphernes usquam se moveret. Magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit […]
Paragrafo 4
Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri nuntius ei domo venit ephororum missu bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis; quare venire ne dubitaret. In hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi tanta modestia dicto audiens fuit […]
Paragrafo 5
Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est appellatum. Hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur tantum afuit ab insolentia gloriae ut commiseratus sit fortunam Graeciae quod tam multi a se victi vitio adversariorum concidissent: namque illa multitudine si sana mens esset […]
Paragrafo 6
Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. Quo ne proficisceretur cum a plerisque ad exeundum premeretur ut si de exitu divinaret exire noluit. Idem cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum talem se imperatorem praebuit ut eo tempore omnibus apparuerit nisi ille fuisset Spartam futuram non fuisse. In quo quidem discrimine celeritas eius consilii […]
Paragrafo 7
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare. Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia ille omnibus qui a rege defecerant praesidio fuit; a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. Atque in hoc illud in primis fuit admirabile cum maxima munera […]
Paragrafo 8
Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus sic maleficam nactus est in corpore fingendo. Nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem atque ignoti faciem eins cum intuerentur contemnebant; qui autem virtutes noverant non poterant admirari satis. Quod ei usu […]