Alexandro Babylone mortuo cum regna singulis familiaribus
dispertirentur et summa rerum tradita esset tuenda eidem cui Alexander moriens anulum suum dederat Perdiccae – ex quo omnes
coniecerant eum regnum ei commisisse quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et Antipater qui
antecedere hunc videbantur; mortuus erat Hephaestio quem unum Alexander quod facile intellegi posset plurimi fecerat – hoc
tempore data est Eumeni Cappadocia sive potius dicta: nam tum in hostium erat potestate. Hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno
studio quod in homine iidem et industriam magnam videbat non dubitans si eum pellexisset magno usui fore sibi in iis rebus quas
apparabat. Cogitabat enim quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt omnium partis corripere atque complecti. Neque vero
hoc ille solus fecit sed ceteri quoque omnes qui Alexandri fuerant amici. Primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare destinavit.
Hic multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem. Cum
perducere eum non posset interficere conatus est; et fecisset nisi ille clam noctu ex praesidiis eius effugisset.
- Latino
- De viris illustribus (Eumenes) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote