Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Idem cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna

extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat

eiusque consilio Demosthenes cum ceteris qui bene de re publica meriti existimabantur populi scito in exsilium erant expulsi.

Neque in eo solum offenderat quod patriae male consuluerat sed etiam quod amicitiae fidem non praestiterat. Namque auctus

adiutusque a Demosthene eum quem tenebat ascenderat gradum cum adversus Charetem eum subornaret; ab eodem in iudiciis cum

capitis causam diceret defensus aliquotiens liberatus discesserat. Hunc non solum in periculis non defendit sed etiam prodidit.

Concidit autem maxime uno crimine quod cum apud eum summum esset imperium populi et Nicanorem Cassandri praefectum insidiari

Piraeo Atheniensium a Dercylo moneretur idemque postularet ut provideret ne commeatibus civitas privaretur huic audiente populo

Phocion negavit esse periculum seque eius rei obsidem fore pollicitus est. Neque ita multo post Nicanor Piraeo est potitus

sine quo Athenae omnino esse non possunt. Ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset ille non modo neminem ad arma

vocavit sed ne armatis quidem praeesse voluit.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Phocion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti