Liber de excellentibus gentium (Phocion) di Cornelio Nepote
Phocion 1
Phocion Atheniensis, etsi exercitibus saepe praefuit et summos honores adeptus est, vitae tamen integritate quam rei militaris labore multo clarior fuit. Nam perpetuo pauper fuit, quamvis ditissimus esse posset ob frequentes honores delatos potestatesque summas, quae ei a populo commissae erant. Hic, cum Philippus rex magnam pecuniam ei misit muneri, prorsus repudiavit. Legati tamen eum […]
Phocion, 1
Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas vitae quam rei militaris labor. Itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. Fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentis delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. Hic cum […]
Paragrafo 2
Idem cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque consilio Demosthenes cum ceteris qui bene de re publica meriti existimabantur populi scito in exsilium erant expulsi. Neque in eo solum offenderat quod patriae male consuluerat sed etiam […]
Paragrafo 3
Erant eo tempore Athenis duae factiones quarum una populi causam agebat altera optimatium. In hac erat Phocion et Demetrius Phalereus. Harum utraque Macedonum patrociniis utebatur. Nam populares Polyperchonti favebant optimates cum Cassandro sentiebant. Interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est. Quo facto populus superior factus statim duces adversariae factionis capitis damnatos patria propulit in his […]
Paragrafo 4
Huc ut perventum est cum propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque portaretur magni concursus sunt facti cum alii reminiscentes veteris famae aetatis misererentur plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis suspicionem Piraei maximeque quod adversus populi commoda in senectute steterat. Quare ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam. Inde iudicio legitimis quibusdam […]