Timoleon Paragrafo 2: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 2

Interim Dione

Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. Cuius adversarii opem a Corinthiis petierunt ducemque quo in

bello uterentur postularunt. Huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. Cum interficere posset

noluit tutoque ut Corinthum perveniret effecit quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant cuius

benignitatis memoriam volebat exstare eamque praeclaram victoriam ducebat in qua plus esset clementiae quam crudelitatis

postremo ut non solum auribus acciperetur sed etiam oculis cerneretur quem et ex quanto regno ad quam fortunam detulisset.

Post Dionysii decessum cum Hiceta bellavit qui adversatus erat Dionysio; quem non odio tyrannidis dissensisse sed cupiditate

indicio fuit quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit. Hoc superato Timoleon maximas copias Carthaginiensium apud

Crinissum flumen fugavit ac satis habere coegit si liceret Africam obtinere qui iam complures annos possessionem Siciliae

tenebant. Cepit etiam Mamercum Italicum ducem hominem bellicosum et potentem qui tyrannos adiutum in Siciliam venerat.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Timoleon) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti