Atticus Paragrafo 2: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 2

Pater mature decessit. Ipse

adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii qui tribunus plebi interfectus est non expers fuit illius periculi. Namque

Anicia Pomponii consobrina nupserat Servio fratri Sulpicii. Itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu

civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi quin alterutram partem offenderet dissociatis

animis civium cum alii Sullanis alii Cinnanis faverent partibus idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se

contulit. Neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis cuius fugam pecunia sublevavit. Ac ne illa

peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. Hic ita vixit ut

universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam praeter gratiam quae iam in adulescentulo magna erat saepe suis opibus

inopiam eorum publicam levavit. Cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent semper se

interposuit atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius quam dictum esset debere passus sit. Quod utrumque

erat iis salutare. Nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. Auxit

hoc officium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento donavit ita ut singulis sex modii tritici darentur; qui modus

mensurae medimnus Athenis appellatur.

  • Latino
  • De viris illustribus (Atticus) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti